您的位置:首页 > 运动休闲 > 体育用品 > 法兰克王国编年纪(十五)悲情塔希罗

法兰克王国编年纪(十五)悲情塔希罗

luyued 发布于 2011-05-21 14:15   浏览 N 次  

  法兰克王国编年纪(十五)悲情塔希罗

  [788] DCCLXXXVIII. Tunc domnus rex Carolus congregans synodum ad iamdictam villam Ingilenhaim, ibique veniens Tassilo ex iussione domni regis, sicut et ceteri eius vassi; et coeperunt fideles Baioarii dicere, quod Tassilo fidem suam salvam non haberet, nisi postea fraudulens apparuit, postquam filium suum dedit cum aliis obsidibus et sacramenta, suadente uxore sua Liutbergane. Quod et Tassilo denegare non potuit, sed confessus est postea ad Avaros transmisisse, vassos supradicti domni regis ad se adortasse et in vitam eorum consiliasse; et homines suos, quando iurabant, iubebat, ut aliter in mente retinerent et sub dolo iurarent; et quid magis, confessus est se dixisse, etiamsi decem filios haberet, omnes voluisset perdere, antequam placita sic manerent vel stabile permitteret, sicut iuratum habuit; et etiam dixit, melius se mortuum esse quam ita vivere. Et de haec omnia conprobatus, Franci et Baioarii, Langobardi et Saxones, vel ex omnibus provinciis, qui ad eundem synodum congregati fuerunt, reminiscentes priorum malorum eius, et quomodo domnum Pippinum regem in exercitu derelinquens et ibi, quod theodisca lingua harisliz dicitur, visi sunt iudicasse eundem Tassilonem ad mortem. Sed dum omnes una voce adclamarent capitale eum ferire sententiam, iamdictus domnus Carolus piissimus rex motus misericordia ab amorem Dei, et quia consanguineus eius erat, contenuit ab ipsis Dei ac suis fidelibus, ut non moriretur. Et interrogatus a iamfato clementissimo domno rege praedictus Tassilo, quid agere voluisset; ille vero postolavit, ut licentiam haberet sibi tonsorandi et in monasterio introeundi et pro tantis peccatis paenitentiam agendi et ut suam salvaret animam. Similiter et filius eius Theodo deiudicatus est et tonsoratus et in monasterio missus, et pauci Baioarii, qui in adversitate domni regis Caroli perdurare voluerant, missi sunt in exilio.

  788年 接着,吾主查理国王在上面提及的尹吉伦海姆城召开宗教会议,按照国王吾主的命令,塔希罗来到那里,他的其他封臣也来到那里;忠诚的巴伐利亚人开始说道,塔希罗没有坚定的诚信,在提交了自己的儿子和其他人质并明确了誓约之后,由于受他妻子柳特贝尔佳的鼓捣,后来以欺诈的方式破坏了其诚信;也说到塔希罗无法拒绝,而是答应加入阿瓦尔人――他们是其景仰的国王吾主的封臣――并计划与他们一起生活;也说到他命令他的人民在发誓的时候,要心怀二心,虚假发誓;更有甚者,据说他发过这样的誓,尽管他有10个儿子,在他们坚持这样请求之前,他宁愿失去他们。而且,他还说过,他毋宁死,也不愿这样活。当这一切都被证实后,法兰克人和巴伐利亚人、伦巴底人和萨克森人,或者说来自各个省的人,全都参加了这次宗教会议,他们回忆其他以前犯下的种种罪行,以及他是如何将吾主丕平国王抛弃在军队里的行径。在那个地方――用迪奥迪斯卡话说叫着哈里斯利兹的地方,他们似乎判了塔希罗的死刑。但是,当众人异口同声高喊判处塔希罗死刑的时候,上述至仁的吾主查理国王,因为上帝的爱,而动了恻隐之心,也因为他与塔希罗有血缘关系,他认为不应判塔希罗死刑。当塔希罗被问到将怎么做时,他请求道:希望获得被削去头发、进入修道院的自由,让他忏悔他所作的罪孽,以便他的灵魂得救。同样的,他的儿子特奥多也被判决削去头发,送入修道院,少数法兰克人愿意忍受吾主查理国王的苦难,被流放了。

  Eodem*que anno commissum est bellum inter Grecos et Langobardos, id est duce Spolitino nomine Hildebrando seu duce Grimaldo, quem domnus rex Carolus posuit ducem super Beneventanos; et fuit missus Wineghisus una cum paucis Francis, ut praevideret eorum omnia, quae gessissent. Et auxiliante Domino victoria est facta a Francis seu supranominatis Langobardis. Idem similiter et alia pugna commissa est inter Avaros in loco, cuius vocabulum est . . . ., et Francis, qui in Italia commanere videntur; opitulante Domino victoriam obtinuerunt Franci, et Avari cum contumelia reversi sunt, fuga lapsi sine victoria. Tertia pugna commissa est inter Baioarios et Avaros in campo Ibose, et fuerunt ibi missi domni regis Caroli Grahamannus et Audaccrus cum aliquibus Francis; Domino auxiliante victoria fuit Francorum seu Baioariorum. Et ista omnia supradictus dux Tassilo seu malivola uxor eius, Liutberga Deo odibilis, per fraudem consiliaverunt, Quarta pugna fuit commissa ab Avaris, qui voluerunt vindictam peragere contra Baioarios. Ibi similiter fuerunt missi domni regis Caroli, et Domino protegente victoria christianorum aderat. Avari fugam incipientes, multa stragia ibidem facta est occidendo, et alii in Danubio fluvio vitam necando emiserunt.

  同年,希腊人与伦巴底人交战,在斯颇里提努斯人的公爵希尔德布兰杜斯与吾主查理国王遣派的贝纳文公爵格里马尔杜斯之间进行。由于预见到他们之间会发生战争,他早已派了使者威内吉杜斯和少数法兰克人在那里。有赖神的佑助,法兰克人取得胜利,或者说伦巴底人取得胜利。同样的,看到法兰克人驻扎在意大利,阿瓦尔人向法兰克人也发起了另一场战争。有赖神的援助,法兰克人取得了胜利,阿瓦尔人则带着羞辱无功而逃。巴伐利亚人和阿瓦尔人发生了第三场战争,他们在易博苏斯平原交战。在那里,有吾主查理国王的使者格拉哈马努斯和奥达克鲁斯以及一些法兰克人。有赖神的佑助,法兰克人或巴伐利亚人获得胜利。看到这些,上面提及的塔希罗公爵,以及其恶毒的、天厌之的妻子柳特贝尔佳,制订奸计,由阿瓦尔人――他们欲向巴伐利亚人报复――发起了第四场战争,在那里同样的有吾主查理国王的使者,有赖神的佑护,胜利倒向基督徒这边。开始逃跑的阿瓦尔人,在那里展开了大屠杀。因为杀伐,一些人跳入多瑙河保命。

  Post haec omnia domnus rex Carolus per semet ipsum ad Reganesburg pervenit et ibi fines vel marcas Baioariorum disposuit, quomodo salvas Domino protegente contra iamdictos Avaros esse potuissent. Inde vero reversus celebravit natalem Domini in Aquis palatio, pascha similiter. Et inmutavit se numerus annorum in

  所有这些事情之后,吾主查理国王亲自来到雷根斯堡,在那里设置了巴伐利亚边界和武装,在神的佑护下,借此他们能够安然对抗阿瓦尔人。然后,从那里返回,在阿奎斯宫庆祝圣诞节,逾越节也同样。新的一年开始。

图文资讯
广告赞助商